[26]
ac prima pars fuit illa quae me minus movebat,
fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse
apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. non
me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos
una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est
idem dicere1. neque vero illud me commovet quod sibi in
Lupercis sodalem esse2 Caelium dixit. fera quaedam
sodalitas et plane pastoricia3 atque agrestis germanorum
Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta
quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina
deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem
in accusando, ut ne quis4 id forte nesciat timere
videantur5!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.