[18]
sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid
haruspices dicant. ego enim fateor me et magnitudine
ostenti et gravitate responsi et una1 atque constanti haruspicum
voce2 vehementer esse commotum; neque is sum qui,
si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego
sunt occupati versari in studio litterarum, his3 delecter aut
utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque
avocant a religione. ego vero primum habeo auctores ac
magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum
mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes
sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta
fuerit perspicere possint; qui statas4 sollemnisque caerimonias
pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio,
fatorum veteres praedictiones5 Apollinis vatum libris, portentorum
expiationes6 Etruscorum disciplina contineri putaverunt;
quae quidem tanta est ut nostra memoria primum
Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique
temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem
urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non
obscure nobis paulo ante praedixerint.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.