Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[48]
Quid deinde, Ino dea
ducetur et Λευκοθέα a Graecis a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et
Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur? quamquam Circen quoque coloni nostri Cercienses religiose colunt. ergo hanc [p. 137]
deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus
dis avis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia procreata est, quid huius Absyrtio fratri (qui est apud
Pacuvium Aegialeus, sed illud nomen veterum litteris usitatius)? qui si di non sunt, vereor quid agat Ino;
haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.