[169]
sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris
infestus ac non nomini generi iuri civium hostis. non
illi, inquam, homini sed causae communi libertatis inimicus
fuisti. quid enim attinuit, cum Mamertini more1
atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via
Pompeia, te iubere in ea parte figere quae ad fretum spectaret,
et hoc addere,—quod negare nullo modo potes, quod
omnibus audientibus dixisti palam,—te idcirco illum locum
deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret,
ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset?
itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messanam illo
in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab isto
delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens perangusto
fretu2 divisa servitutis ac libertatis iura cognosceret,
Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque
supplicio adfixum3 videret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.