previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, [2?] si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. [3] nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis. quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigritiamque incussit; [4] nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, [5?] adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis congressum. [6] itaque revocato [p. 102] filio praesidioque, quod in faucibus Pelagoniae erat,1 ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit. [7] ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum, ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Athaco2 fossa ac valle communivit; [8] ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum intervallis et negasse barbarorum ea castra ulli videri posse. [9] biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum; tertio die Romanus omnes in aciem copias eduxit.

1 A.U.C. 554

2 Athaco edd.: Achaco (Achaeo) ς: om. B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.1
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macedones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cremona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gladius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATHACUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELAGO´NIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: