previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Miles ut adverso Phoebi radiatus ab ictu
215Descendens totos perfudit lumine colles,
Non temere immissus campis; stetit ordine certo
Infelix acies. Cornus tibi cura sinistri,
Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,
Et quarta legione datur: tibi, numine pugnax
220Adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.
At medii robur belli fortissima densant
Agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat
Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei
225Cappadocum montana cohors, et largus habenae
Ponticus ibat eques. Sicci sed plurima campi
Tetrarchae regesque tenent magnique tyranni,
Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
Illuc et Libye Numidas, et Creta Cydonas
230Misit: Ituraeis cursus fuit inde sagittis:
Inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem:
Illic pugnaces commovit Iberia cetras.
Eripe victori gentes, et sanguine mundi
Fuso, Magne, semel, totos consume triumphos.
235Illo forte die Caesar, statione relicta,
Ad segetum raptus moturus signa, repente
Conspicit in planos hostem descendere campos,
Oblatumque videt votis sibi mille petitum
Tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
240Aeger quippe morae, flagransque cupidine regni
Coeperat exiguo tractu civilia bella
Ut lentum damnare nefas. Discrimina postquam
Adventare ducum, supremaque proelia vidit,
Casuram et fati sensit nutare ruinam,
245Illa quoque in ferrum rabies promptissima paullum
Languit, et casus audax spondere secundos
Mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere,
Nec Magni sperare sinunt. Formidine mersa,
Prosilit hortando melior fiducia vulgo:
250O domitor mundi, rerum fortuna mearum,
Miles, adest toties optatae copia pugnae.
Nil opus est votis: iam fatum accersite ferro.
In manibus vestris, quantus sit Caesar, habetis.
Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas
255Promissam memini, cuius spe movimus arma,
In quam distulimus vetitos remeare triumphos.
Haec eadem est, hodie quae pignora, quaeque penates
Reddat, et emerito faciat vos Marto colonos.
Haec, fato quae teste probet, quis iustius arma
260Sumserit: haec acies victum factura nocentem est.
Si pro me patriam ferro flammisque petistis,
Nunc pugnate truces, gladiosque exsolvite culpa.
Nulla manus, belli mutato iudice, pura est
Non mihi res agitur, sed vos ut libera sitis
265Turba, precor, gentes ut ius habeatis in omnes.
Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae,
Plebeiaque toga modicum componere civem,
Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
Invidia regnate mea. Nec sanguine multo
270Spem mundi petitis: Graiis delecta iuventus
Gymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae,
Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbae
Barbaries; non illa tubas, non agmine moto
Clamorem latura suam. Civilia paucae
275Bella manus facient: pugnae pars magna levabit
His orbem populis, Romanumque obteret hostem.
Ite per ignavas gentes, famosaque regna,
Et primo ferri motu prosternite mundum:
Sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem
280Curribus, unius gentes non esse triumphi.
Armeniosne movet, Romana potentia cuius
Sit ducis? aut emptum minimo vult sanguine quisquam
Barbarus, Hesperiis Magnum praeponere rebus?
Romanos odere omnes, dominosque gravantur,
285Quos novere, magis. Sed me Fortuna meorum
Commisit manibus, quorum me Gallia testem
Tot fecit bellis. Cuius non militis ensem
Agnoscam? coelumque tremens cum lancea transit,
Dicere non fallar, quo sit vibrata lacerto.
290Quodsi signa ducem numquam fallentia vestrum
Conspicio, faciesque truces, oculosque minaces:
Vicistis. Videor fluvios spectare cruoris,
Calcatosque simul reges, sparsumque senatus
Corpus, et immensa populos in caede natantes
295Sed mea fata moror, qui vos in tela ruentes
Vocibus his teneo. Veniam date bella trahenti:
Spe trepido: haud umquam vidi tam magna daturos,
Tam prope me superos: camporum limite parvo
Absumus a votis. Ego sum, cui Marte peracto,
300Quae populi regesque tenent, donare licebit.
Quone poli motu, quo coeli sidere verso,
Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?
Aut merces hodie bellorum, aut poena paratur.
Caesareas spectate cruces, spectate catenas,
305Et caput hoc positum rostris, effusaque membra,
Septorumque nefas, et clausi proelia Campi.
Cum duce Sullano gerimus civilia bella.
Vestri cura movet. Nam me secura manebit
Sors quaesita manu: fodientem viscera cernet
310Me mea, qui nondum victo respexerit hoste.
Di, quorum curas abduxit ab aethere tellus
Romanusque labor, vincat, quicumque necesse
Non putat in victos saevum destringere ferrum,
Quique suos cives, quod signa adversa tulerunt,
315Non credit fecisse nefas. Pompeius in arcto
Agmina vestra loco, vetita virtute moveri,
Cum tenuit, quanto satiavit sanguine ferrum!
Vos tamen hoc oro, iuvenes, ne caedere quisquam
Hostis terga velit: civis, qui fugerit, esto.
320Sed dum tela micant, non vos pietatis imago
Ulla, nec adversa conspecti fronte parentes
Commoveant: vultus gladio turbate verendos.
Sive quis infesto cognata in pectora ferro
Ibit, seu nullum violabit vulnere pignus,
325Ignoti iugulum tamquam scelus impetat hostis.
Sternit iam vallum, fossasque implete ruina,
Exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.
Parcite ne castris: vallo tendetis in illo,
Unde acies peritura venit. Vix cuncta locuto
330Caesare, quemque suum munus trahit, armaque raptim
Sumpta viris. Celeres capiunt praesagia belli,
Calcatisque ruunt castris: stant ordine nullo,
Arte ducis nulla; permittunt omnia fatis.
Si totidem Magni soceros, totidemque petentes
335Urbis regna suae funesto in Marte locasses,
Non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: