This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
dona Tomitanus mittere posset ager. [p. 418]
dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
sed te, cum donas, ista iuvare solent.
5 nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
sed non Sarmatico tingitur illa mari.
vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti
10arte Tomitanae non didicere nurus,
femina pro lana Cerealia munera frangit,
suppositoque gravem vertice portat aquam.
non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
nulla premunt ramos pondere poma suo. 1
15 tristia deformes pariunt absinthia campi,
terraque de fructu quam sit amara docet.
nil igitur tota Ponti regione sinistri,
quod mea sedulitas mittere posset, erat.
clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
20hoste precor fiant illa cruenta tuo.
hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
haec viget in nostris. Maxime, Musa locis!
quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,
tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.
1 suos
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.