previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Di maris et caeliquid enim nisi vota supersunt?—
solvere quassatae parcite membra ratis,
neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
saepe premente deo fert deus alter opem.
5Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
oderat Aenean propior Saturnia Turno;
ille tamen Veneris numine tutus erat.
saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen;
10eripuit patruo saepe Minerva suo.
et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
quis vetat irato numen adesse deo?
verba miser frustra non proficientia perdo.
ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
15terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque
ad quos mittuntur, non sinit ire deos.
ergo idem venti, ne causa laedar in una,
velaque nescio quo votaque nostra ferunt,
me miserum, quanti montes volvuntur aquarum!
20iam iam tacturos sidera summa putes,
quantae diducto subsiduntaequore valles!
iam iam tacturas Tartara nigra putes,
quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer,
fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. [p. 14]
25inter utrumque fremunt inmani murmure venti.
nescit, cui domino pareat, unda maris.
nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu,
nunc Zephyrus sero vespere missus adest,
nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,
30nunc Notus adversa proelia fronte gerit.
rector in incerto est nec quid fugiatve petatve
invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis,
scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis,
dumque loquor, vultus obruit unda meos.
35opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti
ore necaturas accipiemus aquas,
at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:
hoc unum nostri scitque gemitque mali.
nescit in inmenso iactari corpora ponto,
40nescit agi ventis, nescit adesse necem.
o bene, quod non sum mecum conscendere passus,
ne mihi mors misero bis patienda foret!
at nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo,
dimidia certe parte superstes ero.
45ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
quantus ab aetherio personat axe fragor!
nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,
quam grave balistae moenia pulsat onus.
qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
50posterior nono est undecimoque prior.
nec letum timeo; genus est miserabile leti.
demite naufragium, mors mihi munus erit.
est aliquid, fatove suo ferrove 1 cadentem
in solida 2 moriens ponere corpus humo, [p. 16]
55et mandare suis aliqua et 3 sperare sepulcrum
et non aequoreis piscibus esse cibum,
fingite me dignum tali nece, non ego solus
hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit?
pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,
60utraque iam vestras sistite turba minas,
quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira,
hanc sinite infelix in loca iussa feram,
si quantam 4 merui, poena me perdere vultis,
culpa mea est ipso iudice morte minor.
65mittere me Stygias si iam voluisset in undas
Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.
est illi nostri non invidiosa cruoris
copia; quodque dedit, cum volet, ipse feret,
vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
70contenti nostris iam, precor, este malis!
nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
quod periit, salvum iam caput esse potest,
ut mare considat ventisque ferentibus utar,
ut mihi parcatis, non minus exul ero.
75non ego divitias avidus sine fine parandi
latum mutandis mercibus aequor aro,
nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,
oppida non Asiae, non loca visa prius,
non ut Alexandri claram delatus ad urbem
80delicias videam, Nile iocose, tuas.
quod faciles 5 opto ventos,—quis credere posset 6?—
Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt,
obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti;
quodque sit a patria tam 7 fuga tarda, queror. [p. 18]
85nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas,
exilem facio per mea vota viam.
seu me diligitis, tantos conpescite fluctus,
pronaque sint nostrae numina vestra rati;
seu magis odistis, iussae Ine advertite terrae:
90supplicii pars est in regione mei. 8
fertequid hic facio?—rapidi mea corpora 9 venti!
Ausonios fines cur mea vela volunt?
noluit hoc Caesar, quid, quem fugat ille, tenetis?
aspiciat vultus Pontica terra meos.
95et iubet et merui; nec, quae damnaverit ille,
crimina defendi fasque piumque puto.
si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,
a culpa facinus scitis abesse mea.
immo ita si scitis, si me meus abstulit error,
100stultaque mens nobis, non scelerata fuit,
quod licet et minimis, domui si favimus illi,
si satis Augusti publica iussa mihi,
hoc duce si dixi felicia saecula, proque
Caesare tura piis Caesaribusque dedi,—
105si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
si minus, alta cadens obruat unda caput!
fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes,
victaque mutati frangitur unda maris?
non casu, vos sed sub condicione vocati,
110fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.’

1 fatove ... ferrove Heinsius: fatoque ... ferroque

2 solita: solida ς

3 aliquid et corr. ς

4 quoque quam vel quia: quantam Rappold

5 facile est: faciles Heinsius

6 possit

7 iam corr. ς

8 mori: mei ς

9 carbasa: corpora ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (45 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: