previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis,
excusata suo tempore, lector, habe.
exul eram, requiesque mihi, non fama petita est,
mens intenta suis ne foret usque malis.
5hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor,
indocili numero cum grave mollit opus.
cantat et innitens limosae pronus harenae,
adverso tardam qui trahit amne ratem;
quique refert pariter lentos ad pectora remos,
10in numerum pulsa brachia pulsat 1 aqua.
fessus ubi incubuit baculo saxove resedit
pastor, harundineo carmine mulcet oves.
cantantis pariter, pariter data pensa trahentis,
fallitur ancillae decipiturque labor.
15fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles
Haemonia curas attenuasse lyra.
cum traheret silvas Orpheus et dura canendo
saxa, bis amissa coniuge maestus erat.
me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem.
20sola comes nostrae perstitit illa fugae; [p. 160]
sola nec insidias, Sinti nec 2 militis ensem,
nec mare nec ventos barbariamque timet.
scit quoque, cum perii, quis me deceperit error,
et culpam in facto, non scelus, esse meo,
25scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante,
cum mecum iuncti criminis acta rea est.
non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,
Pieridum sacris inposuisse manum,
sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa sacrorum,
30et carmen demens carmine laesus amo.
sic nova Dulichio lotos gustata palato
illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,
materiam culpae persequiturque suae.
35nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli,
quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
forsitan hoc studium possit furor esse videri,
sed quiddam furor hic utilitatis habet,
semper in obtutu mentem vetat esse malorum,
40 praesentis casus inmemoremque facit,
utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,
dum stupet Idaeis exululata modis,
sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,
altior humano spiritus ille malo est.
45ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,
ille nec iratos sentit habere deos.
utque soporiferae biberem si pocula Lethes,
temporis adversi sic mihi sensus abest. [p. 162]
iure deas igitur veneror mala nostra levantes,
50sollicitae 3 comites ex Helicone fugae,
et partim pelago partim vestigia terra
vel rate dignatas vel pede nostra sequi,
sint, precor, haec saltem faciles mihi! namque deorum
cetera cum magno Caesare turba facit,
55meque tot adversis cumulant,4 quot litus harenas,
quotque fretum pisces, ovaque piscis habet,
vere prius flores, aestu numerabis aristas,
poma per autumnum frigoribusque nives,
quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
60dum miser Euxini litora laeva 5 peto.
nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :
huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
stamina de nigro vellere facta mihi.
65utque neque insidias capitisque pericula narrem,
vera quidem, veri 6 sed graviora fide,
vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
illum, qui populi semper in ore ruit .
quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
70vixque sui tutum viribus esse loci!
aspera militiae iuvenis certamina fugi,
nec nisi lusura movimus arma manu;
nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
canitiem galeae subicioque meam.
75nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
induimus trepida protinus arma manu. [p. 164]
hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, 7
saevus anhelanti moenia lustrat equo,
utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
80per sata, per silvas fertque trahitque lupus,
sic, siquem nondum portarum saepe 8 receptum
barbarus in campis repperit hostis, habet:
aut sequitur captus coniectaque vincula collo
accipit, aut telo virus habente perit.
85hic ego sollicitae lateo novus incola sedis .
heu nimium fati tempora longa 9 mei!
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
sustinet in tantis hospita Musa malis,
sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui
90auribus accipiat verba Latina suis.
ipse mihiquid enim faciam?—scriboque legoque,
tutaque iudicio littera nostra suo est.
saepe tamen dixi cui nunc haec cura laborat?
an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?
95saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,
umidaque est fletu littera facta meo,
corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
inque sinum maestae labitur imber aquae,
cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,
100et, tulerit quo me casus et unde, subit,
saepe manus demens, studiis irata sibique,
misit in arsuros carmina nostra focos,
atque ita 10 de multis quoniam non multa supersunt,
cum venia facito, quisquis es, ista legas.
105tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,
interdicta mihi, consule. Roma, boni. [p. 166]

1 iactat ς

2 inter nec: Sinti nec Ehwald

3 sollicitas corr. Scaliger

4 cumulat

5 saeva: laeva ς

6 veri vera vel vidi corr. Francius

7 veneno

8 sede: saepe ς

9 lenta

10 ea: ita ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: