previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [15]

itaque a maledictis impudicitiae1 ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa2. posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam3 Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen4 dico. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset. [16] quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium5, quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. numquam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese6 isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditas7 ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur. [17]

nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas qui in patris potestate est8 nullas conficit9. versuram numquam omnino fecit ullam. sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis10 habitare. nunc demum11 intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius12 mendacium vestrum13 accommodavistis. [18]

reprehendistis a patre quod semigrarit. quod quidem in hac14 aetate minime reprendendum est. qui cum et ex publica causa15 iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset16, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset17, conduxit in Palatio non magno domum.


1 impudicitiae ς, Garatoni ex Quintil. iv. 2. 27: pudicitiae Pπδ

2 oratio delapsa est ς

3 propter amicitiam hunc ς

4 tamen Pπδ: tantum Lambinus

5 sequestrum B

6 si sese scripsi: ses se ς: si se Pπδ

7 cupiditas b2ψ2: cupiditatis ς: cupidus (-idinis g) cett.: del. Lambinus

8 est sit ς

9 confecit ed. R

10 dixistis eum add. Pπδ, ego delevi (clausulae gratia

11 demum || || || P: demum, iudices Halm

12 eius eris ς: num eri?

13 vestrum sequuntur in Peg verba renuerit qui unguenta § 27 usque ad inanes metus § 36

14 in hac ς, Lambinus: iam in hac Pπδ

15 ex publica causa ςb2ψ2, Francken: et (om. et π) ex rei p. causa Pπδ

16 et cum...abesset cum...abesset, et Schwartz

17 posset ςP2bg2ψ: possit cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: