[12]
cum vero mihi proposui
regnantem Lentulum, sicut ipse se1 ex fatis sperasse
confessus est, purpuratum esse huic2 Gabinium, cum exercitu
venisse Catilinam, tum lamentationem matrum familias,
tum fugam virginum atque puerorum ac vexationem3 virginum
Vestalium perhorresco, et, quia mihi vehementer
haec videntur misera atque miseranda, idcirco in eos
qui ea perficere voluerunt me severum vehementemque
praebebo4. etenim quaero, si quis pater familias, liberis
suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium
de servis5 non quam6 acerbissimum sumpserit, utrum
is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus
esse videatur? mihi vero importunus ac ferreus
qui non dolore7 et cruciatu nocentis suum dolorem cruciatumque8
lenierit. sic nos in his hominibus qui nos, qui
coniuges, qui liberos nostros trucidare voluerunt, qui singulas
unius cuiusque nostrum domos et hoc universum rei
publicae domicilium delere conati sunt, qui id egerunt
ut gentem Allobrogum in vestigiis huius urbis atque in
cinere deflagrati imperi conlocarent, si vehementissimi
fuerimus, misericordes habebimur; sin remissiores esse
voluerimus, summae9 nobis crudelitatis in patriae civiumque
pernicie fama subeunda est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 huic CAab1: hunc cett.
3 vexationem CV: vexantium Aahls: vexantiam bu
4 praebeo b (contra Arusian. K. vii. 486)
5 servis servo cod. Paris. 6602, Lactantius, de ira Dei 1. 17
6 non quam Lambinus: numquam Lactantius: quam codd.
7 dolore ac (et edd.) cruciatu nocentis suum b2shl2: dolore nocentis suum o: om. cett.
8 cruciatumque (om. que V) ahlo: ac cruciatum b2s: cruciatu tu
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.