previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [29]

iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? quid est quod quisquam1 aut illo dignum aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre2? neque enim solae sunt3 virtutes imperatoriae quae volgo existimantur, labor in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno quanta in omnibus reliquis imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non fuerunt. Testis est Italia quam ille ipse4 victor L. [30] Sulla huius virtute et5 subsidio confessus est liberatam; testis6 Sicilia quam multis undique cinctam periculis non terrore belli sed consili celeritate explicavit; testis Africa quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine redundavit; testis Gallia per quam legionibus nostris iter in Hispaniam7 Gallorum internicione patefactum est; testis Hispania quae saepissime plurimos hostis ab hoc superatos prostratosque conspexit; testis iterum et saepius Italia quae, cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum. [31] testes nunc8 vero iam omnes orae atque omnes terrae gentes9 nationes, maria denique10 omnia cum universa tum in singulis oris omnes sinus atque portus. quis enim toto mari locus per hos annos aut tam firmum habuit praesidium ut tutus esset, aut tam fuit abditus ut lateret? quis navigavit qui non se aut mortis aut servitutis periculo committeret, cum aut hieme aut referto praedonum mari navigaret? hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum quis umquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno aut omnibus annis ab uno imperatore confici posse? [32] quam provinciam tenuistis a praedonibus liberam11 per hosce annos? quod vectigal vobis tutum fuit? quem socium defendistis? cui praesidio classibus vestris fuistis? quam multas existimatis insulas esse desertas, quam multas aut12 metu relictas aut a praedonibus captas urbis esse sociorum?


1 quisquam om. H

2 adferri H

3 solae sunt H: illae sunt solae cett.

4 ipse om. H

5 virtute et virtutis H

6 testis H: testis est cett., ita quater

7 iter in Hispaniam H, Madvig: inter Hispaniam E: in Hispaniam iter (om. iter t) cett.

8 nunc HE: om. cett.

9 terrae gentes H: exterae gentes ac cett.

10 maria denique H: denique maria cett.

11 liberam om. H

12 multas audistis aut π

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: