previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [36]

est haec divina atque incredibilis virtus imperatoris. quid? ceterae quas paulo ante commemorare coeperam quantae atque quam multae sunt! non enim bellandi virtus solum in summo ac perfecto imperatore quaerenda est sed multae sunt artes eximiae huius administrae comitesque virtutis. ac primum quanta innocentia debent esse imperatores, quanta deinde in omnibus1 rebus temperantia, quanta fide, quanta facilitate2, quanto ingenio, quanta humanitate! quae breviter qualia sint in Cn. Pompeio consideremus. summa enim sunt omnia3, Quirites4, sed ea magis ex5 aliorum contentione quam ipsa per sese cognosci atque intellegi possunt. [37] quem enim possumus imperatorem6 ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant7 atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae in quaestu reliquerit8? vestra admurmuratio facit, Quirites9, ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante de se voluerit10 confiteri. itaque propter hanc avaritiam imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit11, nostri exercitus adferant12 quis ignorat? [38] itinera quae per hosce13 annos in Italia per agros atque oppida civium Romanorum nostri imperatores fecerint recordamini; tum facilius statuetis quid apud exteras nationes fieri existimetis. Vtrum pluris arbitramini per hosce annos militum vestrorum armis hostium urbis an hibernis sociorum civitates esse deletas? neque enim potest exercitum is continere imperator qui se ipse14 non continet, neque severus esse in iudicando qui alios in se severos esse iudices non volt. hic miramur hunc hominem tantum excellere ceteris, [39] cuius legiones sic in Asiam pervenerint ut non modo manus tanti exercitus sed ne vestigium quidem cuiquam pacato nocuisse dicatur? iam vero quem ad modum milites hibernent cotidie sermones ac litterae perferuntur; non modo ut sumptum faciat in militem nemini vis adfertur sed ne cupienti quidem quicquam15 permittitur. hiemis enim non avaritiae perfugium maiores nostri in sociorum atque amicorum tectis esse voluerunt.


1 in omnibus HE: omnibus cett.

2 facilitate πδ: felicitate HEt

3 sunt omnia H: omnia sunt cett. (cf. §§13, 51)

4 Quirites om. H

5 ex inex H

6 imperatorem possumus E, et Schol.

7 centuriatus veneant HE: veneant cent. cett.

8 dereliquerit t

9 Quirites facit H

10 voluerit de se t

11 sit est Halm

12 adferant H: ferant cett.

13 hosce hos H

14 ipsum δ

15 quicquam H: cuiquam Etb1σψ1: cuiquam quicquam b2ψ2: om. π enim om. H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: