5.
maiores nostri saepe pro1 mercatoribus2 aut naviculariis
nostris3 iniuriosius tractatis bella gesserunt; vos tot milibus4
civium Romanorum uno nuntio atque uno tempore necatis
quo tandem animo esse debetis? legati quod erant appellati
superbius, Corinthum patres vestri totius Graeciae
lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum
esse patiemini qui legatum populi Romani consularem
vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum
necavit? illi libertatem imminutam civium Romanorum5
non tulerunt; vos ereptam vitam6 neglegetis7? ius legationis
verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni supplicio
interfectum relinquetis8?
[12]
videte ne, ut illis pulcherrimum
fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis
turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non
posse.
quid? quod salus sociorum summum in periculum ac
discrimen vocatur, quo id9 tandem animo ferre debetis?
regno est expulsus10 Ariobarzanes rex, socius populi Romani
atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum
vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis;
civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia11 vestrum
auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur;
imperatorem a vobis certum12 deposcere, cum
praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se13
facere sine summo periculo posse arbitrantur.
[13]
vident enim14
et sentiunt hoc idem quod vos, unum virum esse in quo
summa15 sint omnia, et eum propter esse16, quo etiam carent
aegrius; cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad
maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos
esse intellegunt ac retardatos. hi vos, quoniam libere loqui
non licet, taciti17 rogant ut se quoque18 dignos existimetis
quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam
magis quod ceteras in provincias eius modi homines cum
imperio mittimus ut, etiam si ab hoste defendant, tamen
ipsorum adventus in19 urbis sociorum non multum ab hostili
expugnatione differant, hunc audiebant antea, nunc praesentem
vident tanta temperantia, tanta mansuetudine, tanta
humanitate ut ei beatissimi esse videantur apud quos ille
diutissime commoretur20.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 pro H: om. cett. (cf. §6)
3 nostris HE: vestris t: om. δπ
4 millibus civ. Rom. HE: civ. Rom. millibus cett.
5 imminutam civium Rom. HE: civium Rom. imminutam cett.
6 ereptam vitam HE: vitam ereptam cett.
7 negligitis HEb1
8 relinquetis inultum relinquetis b2ψ
9 quo id scripsi: quod id H: quo Etπ (quo... debetis om. δ)
10 est expulsus HE: expulsus est cett.
11 cunctae Asiae et Graeciae H, fort. recte
12 certum a vobis H
13 id se Ht: se id cett.
14 enim H: om. cett.
15 summa om. H
17 taciti H: tacite cett.
18 quoque sicut ceterarum provinciarum socios add. codd.: ego delevi: quod ceteras in provincias eiusmodi H (cf. §65): quod ceteros in provinciam (hanc provinciam coni. Lambinus) eiusmodi Et: quod ceteros eiusmodi in provinciam Wπς: quam ceteros quod eiusmodi in provinciam b2ψ2
20 commoretur H (corr. m. 1), Lambinus: commoratur cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.