[33]
Cnidum aut1 Colophonem aut Samum,
nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem,
cum vestros portus atque eos portus quibus
vitam ac2 spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate3
sciatis? an vero ignoratis portum Caietae celeberrimum
et4 plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus
esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum
praedonibus antea5 bellum gesserat6 a praedonibus esse sublatos?
nam quid ego Ostiense incommodum atque illam
labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope
inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani
praepositus esset a praedonibus capta atque depressa7 est?
pro di immortales! tantamne8 unius hominis incredibilis ac
divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae
potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem
hostium videbatis, ei9 nunc nullam intra Oceani ostium
praedonum navem esse10 audiatis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.