[72]
at spectacula sunt tributim data et ad prandium
volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino,
iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum
est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones
in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint.
quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum
nostrorum1 memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas
non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur
amicis et tribulibus? haec homines tenuiores praemia
commodaque2 a suis3 tribulibus vetere instituto adsequebantur4
* * *
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.