[7]
at vero huius gloriae, C.1 Caesar, quam es
paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc
quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est,
inquam, tuum. nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus,
nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa
ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se2 societatem
gloriae non offert: tibi cedit, tuam3 esse totam et
propriam fatetur. numquam enim temeritas cum sapientia
commiscetur nec ad consilium casus admittitur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.