6. itaque ego
ipse decrevi, cum caedem in via1 Appia factam esse constaret,
non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed,
cum inesset2 in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi,
rem notavi. quod si per furiosum illum tr. pl.3 senatui quod
sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus.
decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo
extra ordinem, quaereretur. divisa sententia est postulante
nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre
—sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata
est.
[15]
at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re4 et de causa
iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset,
in qua P. Clodius occisus esset. quid ergo tulit? nempe ut
quaereretur. quid porro quaerendum est5? factumne sit? at
constat. A quo? at paret6. vidit igitur etiam in confessione
facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi
vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos
fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam7 hanc
salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset.
mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra
Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in8
iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni,
sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam,
non interitum putavit.
[16]
iam illud ipse dicet9 profecto
quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit
an tempori.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.