[22]
quod si quis adhuc dubitare1 potuit quin nulla societas
huic ordini populoque Romano cum illa importunissima
belua posset esse, desinet2 profecto dubitare his cognitis
litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi.
eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter
disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me
attente audiatis. 'Antonius Hirtio et Caesari.' neque se
imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore3
Caesarem. satis hoc quidem scite4: deponere alienum
nomen ipse maluit quam illis suum reddere. 'cognita
morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.'
videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de
pace deliberabitis. 'dedisse poenas sceleratum cineri atque
ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra
finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi5 aut
impendente laetandum est.' O Spartace! quem enim te
potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis
videtur fuisse6 Catilina? laetandum esse ausus es7 scribere
Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo
scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste
seduxit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 dub. adhuc t
2 desinet n2, ut voluit Ernesti: designat n1st: desinat bv
3 pro praetore Orelli: pro p. r. b: praetorem pr v: p. r. n2: p. r. p. r. (p~ s cett.)
4 scite nsv: scito t: scire b
5 parricidii b: -da t: -dae (-diae s) cett.
6 videtur fuisse l: fuisse videtur cett. (malo numero)
7 es nsv ẽ t: om. b
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.