[33]
quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio
sunt, qui ab armis discesserint et aut ad1 C. Pansam aut ad
A. Hirtium consules2 aut ad Decimum Brutum imperatorem,
consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante
Idus Martias primas3 adierint, eis fraudi ne sit quod cum
M. Antonio fuerint. si quis eorum qui cum M. Antonio
sunt fecerit4 quod5 honore praemiove dignum esse videatur,
uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis
videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die6 ad
senatum referant. si quis post hoc senatus consultum ad
Antonium profectus esset7 praeter L. Varium, senatum existimaturum
eum contra rem publicam fecisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.