[10]
reddite igitur, patres conscripti, ei
vitam1 cui ademistis. vita enim mortuorum in memoria
est posita vivorum2. perficite ut is quem vos inscii ad
mortem3 misistis immortalitatem habeat a vobis. cui si
statuam in rostris decreto vestro4 statueritis, nulla eius legationem
posteritatis obscurabit5 oblivio. nam reliqua Ser.
Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem
memoriam commendata. semper illius gravitatem, constantiam,
fidem, praestantem6 in re publica tuenda curam
atque prudentiam omnium mortalium fama7 celebrabit. nec
vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac8 paene
divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda
scientia. omnes ex omni aetate qui in hac civitate intellegentiam
iuris9 habuerunt si unum in locum conferantur, cum
Ser. Sulpicio non sint comparandi. nec10 enim ille magis
iuris consultus quam iustitiae fuit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.