[23]
verum vobis1 dicam id quod intellexi, iudices. homines scitote esse quosdam quos tantum odium nostri ordinis teneat ut hoc palam iam dictitent, se istum,
quem sciant esse hominem improbissimum, hoc uno nomine absolvi velle ut ab senatu iudicia per ignominiam turpitudinemque auferantur. haec me2 pluribus verbis,
iudices3, vobiscum agere coegit non timor meus de vestra fide, sed
spes illorum nova, quae cum Verrem a porta subito ad iudicium
retraxisset, non nulli suspicati sunt non sine causa illius consilium
tam repente esse mutatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.