[52]
at vero praeclarum diem illis1 reposuisti Verria ut agerent,
et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in
compluris annos locarentur! iam in tanta istius impudentia
remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus,
ne omnia cum dolore agere videamur. nam me dies vox
latera deficiant, si hoc nunc vociferari2 velim, quam miserum
indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse
qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur3. O
Verria praeclara! quo accessisti, quaeso4, quo non attuleris
tecum istum5 diem? etenim quam tu domum, quam
urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum
atque extersum reliqueris? quare appellentur sane ista
Verria, quae non ex nomine sed ex manibus6 naturaque tua
constituta esse videantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.