[221]
videte igitur quam multa simul a vobis postulentur.
absolvite eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa
sociorum iniuria cepisse. non est satis: sunt alii quoque
complures qui idem1 fecerint. absolvite etiam illos, si qui
sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbos2 liberetis. ne
id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat.
licebit: adhuc parum est. permittite ut liceat quanti
quisque velit tanti aestimare. permissum est3: stultissimus
quisque posthac minimo aestimabit4. videtis iam profecto,
iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum
posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis
futuram.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.