[43]
an tibi unius anni aut bienni ratio fuit habenda1, salus
provinciae, commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in
posteritatem2 fuit neglegenda? cum rem ita constitutam
accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia
suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere
expediret, quid effecisti, quid adsecutus es? Vt populo
Romano nescio quid te praetore3 ad decumas accederet,
deserendas arationes relinquendasque curasti. successit
tibi L. Metellus. tu innocentior quam Metellus? tu
laudis et honoris cupidior? tibi enim consulatus quaerebatur,
Metello paternus honos et avitus neglegebatur. multo
minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui
ante te4 vendiderunt.quaero, si ipse excogitare non
potuerat5 quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua
quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat,
ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis
edictis atque institutis uteretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.