[91]
quid? Halicyenses, quorum incolae decumas dant,
ipsi
agros immunis habent, nonne huic eidem Turpioni, cum
decumae c med. venissent, HS xv dare coacti sunt? si id
quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra
venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque
iniuriam tuam captae et1 conciliatae tibi fraudi ac damnationi
esse deberent; cum vero hoc nemini persuadere possis, te
tam amentem fuisse ut Apronium et2 Turpionem, servos
homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles,
dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec
tibi omnis pecunia quaesita sit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.