[126]
nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi
iustam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum
esse1 videatur. Silanionis opus tam perfectum, tam
elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed
populus potius haberet quam homo elegantissimus atque
eruditissimus, Verres? nimirum contra dici nihil2 potest.
nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste est3
non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando
aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem felicitatis, ad
monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut
admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum
ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres
haec habeat domi, Verres ornamentis4 fanorum atque oppidorum
habeat plenam domum, villas refertas. etiamne
huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis? qui ita
natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut
multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse
videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.