[42]
ceteri, non solum Siculi sed
etiam cives Romani, hoc statuerant, quoniam iste tantum
cupiditate progrederetur, nihil esse quod quisquam putaret
se, quod isti paulo magis placeret, conservare aut domi
retinere posse;postea vero quam intellexerunt isti virum
fortem, quem summe provincia exspectabat, Q. Arrium, non
succedere, statuerunt nihil se tam clausum neque
tam reconditum
posse habere quod non istius cupiditati apertissimum
promptissimumque esset.
tum iste ab equite Romano splendido et gratioso,
Cn. Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani
et iudicem esse, eculeos argenteos nobilis, qui Q. Maximi1
fuerant, aufert.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.