previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [37]

confer nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola, confer, si audes, absentiam tuam cum mea. obtinuisti provinciam consularem finibus eis quos lex cupiditatis tuae, non quos lex generi tui pepigerat. nam lege Caesaris iustissima atque optima populi liberi plane et vere erant liberi, lege autem ea quam nemo legem praeter te et conlegam tuum putavit omnis erat tibi Achaia, Thessalia, Athenae, cuncta Graecia addicta; habebas exercitum tantum quantum tibi non senatus aut populus Romanus dederat, sed quantum tua libido conscripserat; aerarium exhauseras. [38] quas res gessisti imperio, exercitu, provincia consulari? quas res gesserit, quaero! qui ut venit, statimnondum commemoro rapinas, non exactas pecunias, non captas, non imperatas, non neces sociorum, non caedis hospitum, non perfidiam, non immanitatem, non scelera praedico; mox, si videbitur, ut cum fure, ut cum sacrilego, ut cum sicario disputabo; nunc meam spoliatam fortunam conferam cum florente fortuna imperatoris. quis umquam provinciam cum exercitu obtinuit qui nullas ad senatum litteras miserit? tantam vero provinciam cum tanto exercitu, Macedoniam praesertim, quam tantae barbarorum gentes attingunt ut semper Macedonicis imperatoribus idem fines provinciae fuerint qui gladiorum atque pilorum; ex qua aliquot praetorio imperio, consulari quidem nemo rediit, qui incolumis fuerit, quin triumpharit! est hoc novum; multo illud magis. appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis placet, imperator.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: