next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. si auctoritates patronorum in iudiciis valent1, ab amplissimis2 viris3 L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima4 familiaritate coniunctis. quae sunt igitur meae partes? auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus mediocris, ingeni minime voluntati paris5. nam ceteris a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono6, me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si minus referenda7 gratia satis facere potuerim, praedicanda et habenda certe satis esse facturum. [2] quae fuerit hesterno die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas, quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed perspicua admiratione declarari videbatur. nihil enim umquam audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur, nihil memoria8 maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus, nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine ornatius: [3] ut mihi iam verum videatur illud esse quod non nulli litteris ac studiis doctrinae9 dediti quasi quiddam incredibile dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes penitus comprehendisset omnia quae faceret recte procedere10. quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret, maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et victoriis conquievit? [4] quo mihi difficilior est hic extremus11 perorandi locus. etenim ei succedo orationi quae non praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis quam non modo ex mea, sed12 ex cuiusquam oratione capere possitis.


1 valent Ernesti: valerent codd.: valere debent Muell.

2 Cf. ad Quir. § 6

3 viris PHς: om. B, extra versum suppl. ς

4 maxima tum in mg. P, Bς

5 voluntati paris Angelius: voluntatis (-i) parens codd.

6 pono ut Ant. Aug. ita b: oppono codd. (propono k

7 adferenda (aff.) codd.

8 memoria Garat.: de mem. codd. (unde Hk nihil de mem. de more de exemplis: add. acutius bk ed. R.

9 doctrinis PBG1 (unde litterati ac studiis doctrinisque Hbk ed. R.

10 recte (praeclare?) procedere scripsi (Cl. Qu. iv. 176): tractare codd. (ante faceret add. H vellet: post tractare (t) add. perfacile esse c: omnia quae vellet facile esse tractare k: eum... omnia quae facere vellet facillime tractare b Harl. 2681, ed. R.): procedere coni. Mueller: recte se dare Madv.: recte cadere Reid (improb. Zielinsk.): recte habere Paul

11 extremus b Harl. 2681 ed R.: exercitus PBGHς

12 ex mea sed b G2 Harl. 2681: in mea quam P rell. (in mea sed ex Hς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: