[102]
haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui
laudem, qui gloriam quaeritis! haec ampla sunt, haec divina,
haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium
mandantur, posteritati propagantur. est labor, non
nego; pericula magna, fateor;
“mu/ltae insidiae su/nt bonis
” verissime dictum est; sed te1 “i/d quod multi invi/deant multique e/xpetant insci/tiast2,
” inquit, “po/stulare3, ni/si4 laborem su/mma cum cura e/cferas.
” nollem idem alio loco dixisset5, quod exciperent improbi cives, “o/derint, dum me/tuant;
” praeclara enim illa6 praecepta dederat iuventuti.