previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10.

aliquid praetereatimide dicam1, sed tamen dicendum estnon enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. appellavi populum tributim2, submisi me et supplicavi; ultro me hercule3 se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. valuit causa rogandi, non gratia. [25] nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. nam ut4 omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa5 semper est gratiosissima quae est6 officio necessitudinis coniuncta maxime. neque enim7 ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae8. non potentia mea sed causa rogationis fuit9 gratiosa. nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit. [26] etenim si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis10 honori fuisset, ei meas praesentis11 preces non putas profuisse? an Minturnenses coloni, quod C. Marium e12 civili ferro13 atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque14 recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat15 votis, ominibus lacrimisque16 prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum17 vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem18 reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?


1 dicam Schol.: dico cett.

2 tributim TE: tribuum ag: tribubus cett.

3 mehercules Ta

4 ut om. T

5 ipsa haec Schol.

6 est om. T

7 enim TE: om. cett.

8 salutis meae TE: meae a: meo cett.

9 fuit om. T

10 absentis TE: om. cett.

11 praesentis T (corr. m. 1): praesentes cett.

12 e Schol.: om. cett.

13 ferro Schol.: errore (cruore ς) codd.

14 fluctibusque confectum k

15 servarat TE: servaverat cett.

16 votis omnibus lacrimisque TE: lacrimis votisque omnibus cett.: corr. Baiter

17 vi pulsum TEbk, Schol.: impulsum cett.

18 quem TEb1: quod cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: