[43]
'Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam
habuerat venalem. quid diceret apud Voltiniensis aut apud1
tribulis suos iudices?' immo vero tu quid diceres? quem
iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam
excitares? etenim si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse
Plancius propter necessitudinem ac2 vicinitatem, suam vero
certe3 edidisset. vel4 si quaesitor huic5 edendus fuisset, quem
tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui
notissimus esse debet, vicinum, tribulem, gravissimum
hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem aequitas
et ea6 voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla
cupiditatis suspicione prae se fert facile declarat non fuisse
fugiendos tribulis huic iudices7 cui quaesitorem8 tribulem
exoptandum fuisse videatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.