previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [36]

ab1 Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis. quis negat? sed lege2 indicium3 et vide quem ad modum nominatus sit. L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere. quaero num Sullam dixerit Cassius. nusquam. sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret. videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent4 eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem5 voluntate. quid tum Cassius? si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere. quid ita? quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid suspicari viderentur6. [37] non respondit tamen una facere Sullam. etenim esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae7 nullam nisi admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non fuisse. si nobilitas hominis, si adflicta8 fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam nominavisset9. [38] iam vero illud minime probari10 potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse. sed tamen quid11 respondit12 de Sulla Cassius? se nescire certum. 'non purgat,' inquit. dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi13 criminosum videretur. [39] sed ego in iudiciis et in14 quaestionibus15 non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliquis16, sed17 num arguatur. etenim cum se negat18 scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat se nescire? 'sublevat apud Gallos.' quid ita? 'ne indicent.' quid19? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se20 ipse21 confessus esset? 'nesciit22 videlicet.' credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim23 domi eius pleraque conflata esse constabat. qui24 negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se25 nescire dixit. atque26 hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse27 negationis huius quam si28 extra coniurationem hunc esse se scire dixisset. nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri. sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio29.


1 ab ec2, Schol.: om. cett.

2 sed lege TEe: Sullae cett.

3 indic. Taχc: iudic. cett.

4 audivissent e

5 esse quaesiverunt essentne eadem TEeπ: qui fuerant (-unt a) esse (-ent a) in eodem cett.

6 suspicari viderentur TEe: suspicarentur cett.

7 Sullae ante nullam hab. e, ς mg., ante facere T: om. cett.

8 afflicta eb1c2k, p mg.: afflata cett.

9 nominavisset Te: nominasset cett.

10 minime probari e: probari minime cett.

11 quid quod T

12 responderit Tg

13 mihi om. e

14 et in Te: et cett.

15 in quaestionibus et indiciis Schol.

16 aliqui Schol.

17 sed ς, Schol.: et cett.

18 se negat Teπ: negat se cett.

19 quod Te

20 se om. e

21 ipse T, Ernesti: ipso cett.

22 nescit T videlicet Taπ: om. e: iudices cett.

23 etenim Teaπ: et ea cett.

24 qui quia Madvig

25 se π: om. cett. (post nescire suppl. Lambinus

26 atque Teaπb1: atqui cett.

27 esse vim ec

28 quam tum si c2

29 indicio Te: iudicio cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: