previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [40]

exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit1 in tabulas publicas rettulisse. O di immortales!—vobis enim tribuo2 quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum3 ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim4vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis5, vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis6. [41] vidi ego hoc, iudices7, nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similisnam id me multum fefellitsed ut aliquis patrimoni8 naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata9 haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem10 suorum malorum invenire. itaque introductis in senatum indicibus constitui11 senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent. [42] at quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat12 in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia13, celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium. credo esse neminem qui his hominibus14 ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse.


1 sit Te, Schol.: est cett.

2 tribuo T: tribuam cett.

3 tantum meo e

4 dispex. eaςb2k: despex. cett.

5 convertistis Te: contulistis cett.

6 menti meae praetul. Te: praetul. menti meae cett.

7 iudices vidi Ta: om. e

8 patrimonii Te, Schol.: patrimonio cett.

9 indic. Ta: iudic. cett.

10 aliquem hoc loco hab. Tec, post malorum cett.

11 institui Schol.

12 erat Teπ: om. cett.

13 scientia e, Schol.: consuetudine et add. cett.

14 hominibus TEeπ: omnibus cett. ad ... referendum TEe: aut ... referendis cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: