previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. [56]

at enim Sittius1 est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob2 necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum est3, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis. [57] iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare4 in ultimas terras! Vtrum5 quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset6? at haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. an in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur7? veri simile non est8 ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset9, hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret. [58] ipse autem Sittiusnon enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitisis homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano10 facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret11? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae12 pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum. [59] A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. illud erat hominum genus13 horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis14 membra citius divelli15 ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.


1 Sittius (Sicc. Sic.) TEπab1: Cincius cett. (ubique

2 etiam obTb2k: etiam cett.

3 est suppl. Angelius

4 amandare T: mandare cett.

5 utrum Tπa: visum cett.

6 Hispaniam turb. isset ς

7 arbitrabatur Tπ: arbitratur a: arbitraretur cett.

8 veri simile non est del. Lambinus

9 semper secum hab. T: semper hab. secum a

10 populo R. T, Gulielmius: rei (r. a) p. cett.

11 putarit Hulderich

12 ei maxime T: maxime ei cett.

13 hominum genus T: genus hominum cett.

14 iis k: his cett.

15 citius divelli T: divelli citius cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: