previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [60]

iam vero quod obiecit1 Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque2 ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum. an tibi Pompeiani coniurasse videntur? quis hoc dixit umquam3, aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit4,' inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per5 Pompeianos habere.' primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos esset agitata6; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis quam sese esse defensos. [61] atque hoc, iudices, ex hac frequentia colonorum, honestissimorum hominum, intellegere potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem, custodem illius coloniae si in omni fortuna atque7 omni honore incolumem habere non potuerunt, in hoc tamen casu in quo8 adflictus iacet per vos iuvari9 conservarique cupiunt. adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis10 etiam in crimen vocantur; qui ita de ambulatione ac de11 suffragiis suis cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute sentirent. [62] ac ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio praetereunda esse virtus, quod, cum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeianorum rei publicae12 fortuna diiunxerit13, ita carus utrisque est14 atque iucundus ut non alteros demovisse sed utrosque constituisse videatur.


1 obiecit Tπa: obicit (subicit b1ς) cett.

2 atque (ac k) Tπak: et cett.

3 dixit umquam Tπ: umquam dixit cett.

4 diiunxit T: disiunxit cett.

5 per T: et cett.

6 agitata T: excogitata (exagit. π) cett.

7 atque atque in bχς

8 in quo Tπ: quo (om. a) cett.

9 iuvari T: tutari cett.

10 istis Halm: his T: illis cett.

11 ac de T: et de cett.

12 rei p. populi R. Angelius

13 diiunxerit (dis- E) TE: diviserit cett.

14 est om. Tc1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: