24.
[67]
hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn.
Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica1
misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si
furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in
meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam
in illa fuisse superiore coniuratione. scilicet ego2 is sum
qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium
et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese
sine P.
[68]
Sulla facere potuisse. de quo etiam si quis dubitasset
antea an3 id quod tu arguis cogitasset, ut4 interfecto
patre tuo consul5 descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus,
sustulisti6 hanc suspicionem, cum dixisti7 hunc, ut
Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas
et manum comparasse. quod si tibi ego8 confitear9, tu mihi
concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur,
nihil de suo10 consulatu, quem iudicio amiserat, per vim
recuperando cogitavisse. neque enim istorum facinorum
tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona
suscipit.
[69]
iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis,
contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique
de vita hominis ac de moribus dicam. etenim de principio
studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere
exspectationi hominum, de me aliquid ipso11 qui accusatus
eram12 dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa
causa etiam tacente me cogit animos13 mentisque convertere14.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 re p. T: r. p. a: rei p. cett.
2 ego T: om. cett.
3 an E. Eberhard: num codd.
5 consul ed. R., O. Müller: consule codd. descenderet Tπa: descendere cett.
6 sustuli T
7 dixi Ta
8 tibi ego Tπaχ: ego tibi cett.
9 confitear Tπ: confiteor cett.
10 suo meo T
11 ipso TE: de ipso cett.
13 animos E: animus (om. π) cett.
14 mentesque convertere E: om. cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.