previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. [80]

quid vero? haec auctoritassaepe1 enim est de ea dicendum, quamquam a me timide modiceque2 diceturquid? inquam3, haec auctoritas nostra, qui a ceteris coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit? grave est hoc dictu4 fortasse, iudices, grave, si appetimus aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed, si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto conceditis5, iudices, ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem. [81] accusati sunt uno nomine omnes6 consulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre. 'adfuerunt,' inquit, 'Catilinae illumque laudarunt.' nulla tum7 patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur. quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis8 Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico. cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicavit9 se audisse aliquid, non credidisse. 'at idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.' si10 postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis11 qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num12 inveterata quam recens debuit esse gravior? sed si tuus parens etiam in ipsa13 suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur14? [82] 'at idem eis15 qui ante hunc causam de coniuratione dixerunt non adfuerunt.' tanto scelere astrictis hominibus statuerunt nihil a se adiumenti, nihil opis, nihil auxili ferri16 oportere. atque ut de eorum constantia atque animo in rem publicam dicam quorum tacita gravitas et fides de uno quoque loquitur neque cuiusquam ornamenta orationis desiderat, potest quisquam dicere17 umquam meliores, fortiores, constantiores consularis fuisse quam his18 temporibus et periculis quibus paene oppressa est res publica? quis non de communi salute optime19, quis non fortissime, quis non constantissime sensit? neque ego praecipue de consularibus disputo20; nam haec et hominum ornatissimorum, qui praetores fuerunt, et universi senatus communis est laus, ut constet post hominum memoriam numquam in illo ordine plus virtutis, plus amoris in rem publicam, plus gravitatis fuisse; sed quia sunt descripti consulares, de his tantum mihi dicendum putavi quod satis esset ad testandam21 omnium memoriam22, neminem esse ex illo honoris gradu qui non omni studio, virtute, auctoritate incubuerit ad rem publicam conservandam.


1 saepe Spengel: semper codd.

2 modiceque Tπk: et modice b: modice cett.

3 inquam om. bc1

4 grave est hoc dictum (corr. Madvig) fortasse iudices E: om. cett.

5 concedetis ς

6 omnes supplevi (hoc loco, ante uno Lambinus

7 tum tamen abc

8 repetundis hic incipit E

9 iudicavit Tς

10 si ςbk: sed cett.

11 iis edd. VR: his codd.

12 num TE: non cett.

13 ipsa TE: illa cett.

14 reprehendantur codd.

15 iis edd. VR: is aςg: his cett.

16 ferre TE

17 dicere quisquam Ek

18 his iis ed. R

19 optime Spengel: apertissime (aptissime c1) codd.

20 dico seu disputo b2χψc

21 ad testandam (-dum T) TE, Lambinus: attestantem (-tationem k) cett.

22 omnium memoriam TE: memoriam omnium cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: