previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [18] veniebat enim1 ad me et saepe veniebat Autronius multis cum lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condiscipulum2 in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla etiam sua in me3 proferebat officia. quibus ego rebus, iudices, ita flectebar animo atque frangebar ut iam4 ex memoria quas mihi ipsi5 fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus6, in conspectu uxoris7 ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. quae si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate8, numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem; sed cum mihi patriae, [19] cum vestrorum periculorum, cum huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces universumque totius urbis incendium, cum tela9, cum caedes, cum civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque animum memoria refricare coeperat, tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud me parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; neque me10 arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum scirem, defendere. [20] atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem11 Marcellos pro huius12 periculis lacrimantis aspicere13, neque huius14 M. Messalae15, hominis necessarii, preces sustinere potui; neque enim est16 causa adversata naturae, nec homo nec res17 misericordiae meae repugnavit. nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat, nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio18. suscepi causam, Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni constantem, ut spero, semper existimassent, eundem ne improbi quidem crudelem dicerent.


1 enim om. Schol.

2 discipulum e

3 sua in me etiam e

4 iam Te: etiam cett.

5 ipse T1b

6 meis sedibus e: sedibus meis cett.: meis aedibus Lambinus

7 uxoris Te: uxoris meae cett.

8 lenitate aπb2χψk: levitate cett.

9 cum tela om. T

10 neque enim me Müller

11 eosdem hos T

12 pro huius Eeaπ: pro T: om. cett.

13 periculis lacrim. aspicere TEe: om. cett.

14 neque huius om. aπ

15 Messallae Lambinus (cf. Sex. Rosc. 149)

16 est om. Te (causae adv. naturae est Madvig

17 nec res nec homo c

18 nulla suspicio Ee: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: