previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen Fortuna fecerat qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laevoque cornu erat. [2] Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita persuasum erat duci, [3?] et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos, [4?] Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse. [5] in id tempus igitur quo vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat. [6] ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit. et quia lentior videbatur pedestris pugna, [7?] equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae immixtus orat proceres iuventutis in hostem ut secum impetum faciant: duplicem [p. 466] illorum gloriam fore si ab laevo cornu et ab equite1 victoria incipiat. [8] bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam inter media peditum2 agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus: [9?] essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos3 eius tumultus Romanorum conterruit equos. [10] ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; sternit inde ruentes equos virosque improvida fuga. [11] turbata hinc etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.

[12] vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat, [13?] patrem P. Decium nomine compellansquid ultra mororinquitfamiliare fatum? datum hoc nostro generi est ut luendis periculis publicis piacula simus. iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.”

[14] haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire [p. 468] iussit verba quibus se legionesque hostium pro4 exercitu populi Romani Quiritium devoveret. [15] devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri, [16?] cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem, [17?] caelestium inferorum iras, contacturum5 funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore, [18?] —haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.

1 A.U.C. 459

2 peditum Madvig: equitum (quitum 11) ω.

3 insolitos ς: insolitus ω.

4 A.U.C. 459

5 contacturum ς: contracturum ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Livius Denter
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veseris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Devovere
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Decius Mus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Esseda
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Harper's, Carrus
    • Smith's Bio, Denter, Li'vius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (26):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: