Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. ita rebus divinis peractis tum de bello deque
[p. 236]
re publica1 dictator rettulit, quibus quotve2 legionibus victori hosti obviam eundum esse patres censerent.
[2]
decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet; scriberet praeterea ex civibus sociisque quantum equitum ac peditum videretur; cetera
omnia ageret faceretque ut e re publica duceret.
[3]
Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum
exercitum dixit. iis per magistrum equitum scriptis
Tibur diem ad conveniendum edixit.
[4]
edictoque
proposito ut quibus oppida castellaque immunita
essent, uti commigrarent in loca tuta, ex agris
quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus
Hannibal esset,
[5?]
tectis prius incensis ac frugibus
corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia
profectus obviam consuli exercituque, cum ad
Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se progredientem, viatorem misit3 qui consuli nuntiaret ut sine lictoribus ad dictatorem veniret.
[6]
qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae
apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius
imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naves
onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad
exercitum portantes a classe Punica circa portum
[p. 238]
Cosanum captas esse.
[7]
itaque extemplo consul4 Ostiam proficisci iussus navibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari.
[8]
Magna vis hominum conscripta
Romae erat; libertini etiam quibus liberi essent et5 aetas militaris in verba iuraverant.
[9]
ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis erant in naves impositi, alii ut urbi praesiderent relicti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.