previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. agitatum in urbe ab tribunis plebis ut1 tribuni militum consulari potestate crearentur nec obtineri potuit. consules fiunt L. Papirius Crassus L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetraverunt: [2] Volscorum res super acceptam in Algido cladem pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa: undique otium fuit Romanis. [3] legem de multarum [p. 354] aestimatione pergratam populo cum ab tribunis2 parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre.

[4] consules L. Sergius Fidenas iterum Hostius3 Lucretius Tricipitinus. nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum. [5] Veientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. fama fuit quosdam ex Fidenatium iuventute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio et Q. Servilio et Mam. [6] Aemilio permissa. quidam Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent parum constabat. colonorum additus numerus agerque iis bello interemptorum adsignatus. [7] siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnes [8] defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem siti pecorum morientium dedit; scabie alia absumpta; volgatique contactu in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant servitiaque; urbs deinde impletur. [9] nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa invasit, novos ritus sacrificandi vaticinando [p. 356] inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti4 superstitione animi, [10] donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae. [11] datum inde negotium aedilibus ut animadverterent ne qui nisi Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur. [12] irae adversus Veientes in insequentem annum, C. Servilium Ahalam L. Papirium Mugillanum5 consules, dilatae sunt. [13] nihil quoque ne confestim bellum indiceretur neve exercitus mitterentur religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. [14] cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita. [15] controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. pervicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. omnes centuriae iussere. [16] in eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur.

1 A.U.C. 324-327

2 A.U.C. 324-327

3 Hostius n (i. xii. 2): Hostus Sigonius (C.I. L.i2, p. 111).

4 A.U.C. 324-327

5 Mugillanum drakenborch: mugilanum ω: mugillano OH: mugilano ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (80 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.21
  • Cross-references to this page (39):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (27):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: