previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. in Italia cum post Cannensem pugnam, fractis partis alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, [2?] Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. [3] Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas erat.1 eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet; [4] praesidium ibi armatum se habituros, ne quid ab Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.

[p. 122] [5] interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae,2 quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra. [6] ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat, ut tironesea maxima pars volonum erantadsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos. [7] inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exaequari sineret; [8] omnis satis honestos generososque ducerent quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum. [9] ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus observata, brevique tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope in oblivionem veniret qua ex condicione quisque esset miles factus.

[10] haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent: [11] triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum. [12] Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere [p. 124] et manere intra muros, ipse pridie quam statum3 sacrificium Campanis esset Cumas movet castra. Hamae inde tria milia passuum absunt. [13] iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticusis4 summus magistratus erat Campaniscum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, [14?] sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi.5 [15] nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem conpleretur. [16] huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, [17?] ut primis tenebris convenire ad signum possent, [18?] vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermis redeuntis obtruncat. [19] hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum ipso duce Mario Alfio, capta . . . et6 signa militaria quattuor et triginta.

[p. 126]

1 erat Madvig (before Campanis Weissenborn): om. P(1).

2 A.U.C. 539

3 A.U.C. 539

4 is fabri: om. P(1).

5 operi, here P(1) add triduum sacrificatum ad Hamas (gloss on § 11?

6 capta . . . et Weissenborn: capta est PCR: capta sunt R1(14); capti* et Madvig.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liternum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Manlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marius Alfius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumanis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hamae
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECU´RSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MEDDIX TUTICUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HAMAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LITERNUM
    • Smith's Bio, Gracchus
    • Smith's Bio, Ma'ria Gens
    • Smith's Bio, Ma'rius A'lfius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: