previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat converteret omnium oculos. [2] Scipio, percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum; adulescenti Allucio nomen erat. [3] extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentis adloquitur: [4] “iuvenisinquitiuvenem appello, quo minor1 sit inter nos huius2 sermonis verecundia. ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta3 esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, [5?] quia ipse, si frui liceret ludo aetatis,praesertim in recto et legitimo4 amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius possum, amori faveo. [6] fuit sponsa tua apud me eadem [p. 192] qua apud soceros tuos parentisque suos verecundia;5 servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset. [7] hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse, qualis patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse, [8?] nec ullum in terris hodie populum dici posse quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis.” [9] cum6 adulescens simul pudore et gaudio perfusus,7 dextram Scipionis tenens, deos omnis invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito8 esset, parentes inde cognatique virginis appellati; [10] qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, [11?] orare Scipionem ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis. [12] Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus poni ante pedes iussit vocatoque ad se Alluciosuper doteminquitquam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent,” aurumque tollere ac sibi habere iussit. [13] his laetus donis honoribusque [p. 194] dimissus domum, implevit popularis laudibus meritis9 Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia cum armis tum benignitate ac beneficiis. [14] Itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

1 quo minor N3 Gronovius: quo minus Sp Froben 2: minor P(1)NJK Aldus.

2 huius P(1)NJK Aldus, Froben: before inter SpN3

3 ducta P(3)N: deducta AN1JK Aldus, Froben.

4 et legitimo P(3)Sp? Froben 2: legitimoque ANJK Aldus.

5 A.U.C. 544

6 Cum Sp Froben 2: om. P(1)NJK Aldus.

7 perfusus Sp Froben 2: perusus P: -cusus P2R: -cussus R2MBDAN: -culsus CA.y? Aldus.

8 merito SpN3k Froben 2: om. P(1)NJ Aldus.

9 A.U.C. 544

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: