Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. consulem T. Quinctium ita habito dilectu, ut
eos fere legeret, qui in Hispania aut Africa meruissent,
spectatae virtutis milites, properantem in provinciam
prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae
tenuerunt.
[2]
de caelo tacta erant via publica Veis,
forum et aedes Iovis Lanuvi, Herculis aedes Ardeae,
Capuae murus et turres et aedes, quae alba dicitur;
caelum ardere visum erat Arreti;
[3]
terra Velitris
trium iugerum spatio caverna ingenti desederat;
Suessae Auruncae nuntiabant agnum cum duobus
capitibus natum et Sinuessae porcum cum1 humano
[p. 178]
capite.
[4]
eorum prodigiorum causa supplicatio unum2 diem habita, et consules rebus divinis operam dederunt placatisque diis in provincias profecti sunt, Aelius cum Helvio praetore in Galliam;
[5]
exercitumque
ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat,
praetori tradidit, ipse novis legionibus, quas secum
adduxerat, bellum gesturus. neque memorabilis
rei quicquam gessit.3
[6]
T. Quinctius alter consul maturius quam priores
soliti erant consules, a Brundisio cum tramisisset,
Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus
octingentis.4
[7]
ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit.
[8]
inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur,
consilium habuit, utrum recto itinere per castra
hostium vim facere conaretur,
[9?]
an ne temptata quidem
re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius
Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret.
[10]
vicissetque ea sententia, ni timuisset, ne, cum a mari
longius recessisset, emisso e manibus hoste, si,
quod antea fecerat, solitudinibus silvisque se tutari
rex voluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur.
[11]
utcumque esset igitur, illo ipso tam iniquo loco
adgredi hostem placuit. sed magis fieri id placebat,
quam, quomodo fieret, satis expediebant.
[p. 180]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.