previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs1 ubique omnis ferme ut solet deterioribus erat, ad2 regem Macedonasque inclinata; principum diversa3 cerneres studia. [2] pars ita in Romanos effusi erant ut auctoritatem immodico favore corrumperent, [3?] pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita si praecipuam operam navassent potentes sese in civitatibus suis futuros rati. [4] pars altera regiae adulationis erat; quosdam4 aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat; quosdam ventosum ingenium, quia ad5 Persea magis aura popularis ierat.6 [5] tertia pars, optima eadem [p. 378] et prudentissima, si utique optio domini potioris7 daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; [6] si liberum in ea re8 arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed illibatis9 potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere; ita inter utrasque optimam condicionem civitatium fore, protegente altera semper inopem ab alterius iniuria. [7] haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.

[8] consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas10 acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. haruspices ita responderunt: si quid rei novae inciperetur, id maturandum esse; [9] victoriam, triumphum, propagationem11 imperii portendi. [10] patres, quod bonum faustum12 felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre13 [p. 380] ad populum consules iusserunt ut quod Perseus14 Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset, [11] agros vastasset15 urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum16 consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. haec rogatio ad populum lata est.

1 plebs Fr.: gens V.

2 ad J. F. Gronovius: ob V.

3 diversa Fr.: aduersa V.

4 quosdam gertz: quos V.

5 ad add. Madvig: om. V.

6 ierat Madvig: erat V.

7 A.U.C. 583

8 in ea re Vahlen: inde V.

9 illibatis Fr.: inliuatam V.

10 suas Fr.: suasque V.

11 propagationem Perizonius: prorogatio V.

12 imperii . . . faustum add. Fr.: om. V.

13 quoque die ferre Fr.: diferre V.

14 A.U.C. 583

15 vastasset Fr.: uastaret V.

16 PR. Fr.: praetorem V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
  • Cross-references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rogatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LECTISTE´RNIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: