previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[43] Molestus fuit, Philerosque proclamavit: “Vivorum meminerimus. Ille habet, quod sibi debebatur: honeste vixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab asse erevit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque crevit, quicquid crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum reliquisse[p. 70] lida centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum dicam, qui linguam caninam comedi: durae buccae fruit, linguosus, discordia, non homo. Frater eius fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta1 mensa. Et inter initia malam parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima vindemia: vendidit enim vinum, quanti2 ipse voluit. Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit, ex qua plus involavit, quam illi relictum est. Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit. Longe fugit, quisquis suos fugit. Habuit autem oricularios3 servos, qui illum pessum dederunt. Nunquam
HL
autem recte faciet, qui cito credit, utique homo
L
negotians. Tamen verum quod frunitus est, quam diu vixit, ... .4 cui datum est, non cui destinatum. Plane Fortunae filius, in manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta et supra. Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus. Noveram hominem olim oliorum et adhuc salax erat. Non mehercules illum puto in domo canem reliquisse. Immo etiam pullarius5 erat, omnis minervae homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit.”

1 plena uncta Heinsius: uncta plena.

2 quanti Scheffer: quantum.

3 oricularios Reinesius: oracularios.

4 Some words such as bene vixit have clearly dropped out.

5 pullarius Burmann: peullarius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Michael Heseltine, 1913)
load focus English (Michael Heseltine, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: