Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[93]
Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id1 ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor,
inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde
dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor
plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares,
quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi,
nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe [p. 75]
et plane diu. quos2 ille, di3 inmortales, cum omnes artus
ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser
esse, quia summum id malum non erat, tantum modo
laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et4 vitiosa
vita afflueret voluptatibus.
29.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.