Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
nam bonum illud
et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque
illa subiecta quasi materia1 sapientiae. itaque et manendi
in vita et migrandi ratio omnis iis2 rebus, quas supra
dixi, metienda. nam neque virtute retinetur ille in3
vita, nec iis, qui4 sine virtute sunt, mors est oppetenda.
et5 saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum
sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est
convenienter naturae. sic6 enim censent, oportunitatis
esse beate vivere. itaque a sapientia praecipitur se
ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem
cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis
voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem
miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in maiore parte rerum earum,7 quas secundum naturam esse
dicimus. et quoniam excedens e vita et manens aeque
miser est nec diuturnitas magis ei8 vitam fugiendam
facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus
frui possint, esse in vita manendum.
19.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.